

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 16: Versus 19
Homo quidam.Contra derisores avaros quod proposuit exemplo astruit, scilicet quod dives apud inferos torquetur, qui Lazarum non fecit sibi amicum, a quo posset recipi in aeterna tabernacula, et magis videtur narratio quam parabola.Qui induebatur purpura,etc.[GREG.]Purpura color regii habitus est, conchis marinis, etc., usque ad quia viscera pietatis ignoravit, quia praecepta pretio redimere noluit.